- SANTONI
- SANTONIinter 14. gentes Aquitanis adiacentes, eisque contributas, inter Garumnam et Ligerim numerantur a Strabone, cum Pictonibus. De his Lucan. l. 1. v. 422.------ ------ Gaudetque amotô Santonus hoste.Alias Santones: Sic Andi et Andes, Turoni et Turones etc.Nomen iis forte a Sona, Gall. Suine et Segne, olim Santona, fluviolo, qui supra Mediolanum Santonum in Carantonum effluit, postquam Arciacum Archac et Pontes Pons alluit. Eorum fines loca patentia macimeque frumentaria l. 1. Comm. c. 10. et Pictones ac Santones, pacatas regiones, h. e. Romanae tum Reip. bonâ fide oboedientes, l. 2. Bell. Gall. c. 11. Caesar vocat. Commendatur autem Santonum ager frumentô, vinô ac sale hodieque quam macime. Santonici cuculli Iuvenalis, Sat. 8. v. 145. et Bardocuculli Martialis l. 14. Epigr. 126. meminit. Urbs princeps gentis Mediolanum est, quae Burdigalam, centum olim et quatuor: nunc 450. iugera soli occupantem et Amphitheatrô suô, quod palatium Gallieni vocant, extra mutos, ac Tutelâ vel Palatiô Tutelae nunc intramuranô hodieque gloriantem, Metropolim: Pictones pro sorore habet, urbem veterem, et Amphitheatri sui nunc intramurani ac aquaeductus insignibus reliquiis nobilem. Supersunt hodieque Amphitheatri in urbe Santonum rudera ac reliquiae nobiles extra muros, ac arcus antiquus in Carantono praeterfluente, priscorum quoque moenium aliquot in locis particulae et non exigus aquaeductus λείψανα. In monte olim posita, dein cum a Vandalis, Gothis, Saracenis ac Normannis eversa esset, non procul inde ad flumen condita est, ubi prius casulae piscatorum erant. In veter. Notit. inter provinc. Aquitanicae secundae civitates sex, quartum obtinuit locum, postea tertio in gradu collocata, et Episeopus eius inter Antistites Burdigalensi Archiepiscopo subiectos secundô locô numeratus est. S. Eutropius unus ex vetustissimis Santonum Praesulibus: Basilica S. Petri, praeteritô saeculô, dissidiis intestinis flagrante Galliâ, vastata est. Postquam enim a pace Reformatis data Carolus IX. resiliit, Religioque et cultores sunt proscripti: Exules mox in Santonibus, Encolismensi agro et Pictonibus, rerum summâ felicitate potiti sunt, adeo ut Princeps Condaeus, vocem Themistoclis, Perieram nisi periissem, saepe usurparet, circa A. C. 1568. Thuan. Hist. l. 44. Praeterea varia hîc utriusque sexûs monasteria, et in dioecesi duodecim vel trcdecim Abbatiae sunt. Vulgo Saintes, sicut pagus Saintonge. Vide Iul. Caes. loc. cit. etc. Strab. l. 4. Plin. l. 4. c. 19. Tacit. Annal. l. 6. 7. Amm. Marcellin. l. 15. Auson. Ep. 14. 18. etc. Alanum de Sant. reg. Eliam Vinetum Antiq. de Saintes. Sanmarth Gall. Christ. Duchesnium rech. des Antiq. des Villes, etc. Hîc Concilium habitum est, A. C. 562. contra Emeritum, qui favore Chlotarii in sedem, post Eusebium, irrepserat: Illi ergo deposito Heraclius surrogatus est. Sed Charibertus Chlotarii fil. Emeritum restituit, legatô, qui Heraclii confirmationem venerat rogatum, currui spinis horrenti impositô et in exilium missô. De aliis Conciliis ibidem celebratis vide Morerium Dict. Histor.Oppida et castella Santonum.Angeriacum, Broagium, Brovage. Condate, Cone seu Conac. Marinae, Marennes. Mediolanum Santonum. Moritonia, Mortaigne. Olario vel Uliarus ins. Pontes. Regianum, Royan. Solbisia. Tauniacum, Tonay-Charente. Talemontium, Talemont. etc. Vide quoque supra in voce Santones, et Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.